Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 100 Cic. Luc. 102 () >>Cic. Luc. 104

101et quaecumque res eum sic attinget ut sit [Note] visum illud probabile neque ulla re impeditum, movebitur. non enim est e saxo sculptus aut e robore [Note] dolatus, [Note] habet corpus habet animum, movetur mente movetur sensibus, ut ei vera multa videantur neque tamen habere insignem illam et propriam percipiendi notam. eoque sapientem non adsentiri, quia possit eiusdem modi existere falsum aliquod cuius modihocverum. Neque nos contra sensus aliter dicimus ac Stoici, qui multa falsa esse dicunt longeque aliter se habere ac sensibus videantur.

ch. 32hoc autem si ita sit, ut unum modo sensibus falsum videatur, praesto est qui neget rem ullam percipi [Note] posse sensibus. ita nobis tacentibus ex uno Epicuri capite altero vestro perceptio et conprehensio tollitur. quod est caput Epicuri? 'si ullum sensus visum falsum est, nihil potest [Note] percipi.' quod vestrum? 'sunt falsa sensus visa.' quid sequitur? ut taceam, conclusio ipsa loquitur: 'nihil posse percipi'. 'Non concedo' inquit 'Epicuro'. Certa igitur cum illo, qui a te totus diversus est, noli mecum, qui hoc quidem certe, falsi esse aliquid in sensibus,, tibi adsentior. 102Quamquam nihil mihi tam mirum videtur quam ista dici, ab Antiocho quidem maxime, cui erant [Note] ea quae paulo ante dixi notissima. licet enim haec quivis arbitratu suo reprehendat quod negemus rem ullam percipi posse, certe levior reprehensio est, quod tamen dicimus esse quaedam probabilia. non videtur hoc satis esse vobis. ne sit; illa certe debemus effugere, quae a te vel maxime agitata

-- --

sunt: 'nihil igitur cernis, [Note] nihil audis, nihil tibi est perspicuum'. Explicavi [Note] paulo ante Clitomacho auctore quo modo ista Carneades diceret; accipe quem ad modum eadem dicantur a Clitomacho in eo libro quem ad C. Lucilium scripsit poetam, cum scripsisset isdem de rebus ad L. Censorinum eum qui consul cum M'. [Note] Manilio fuit. scripsit igitur his fere verbis (sunt enim mihi nota propterea quod earum ipsarum rerum de quibus agimus prima institutio et quasi disciplina illo libro continetur) — sed scriptum est ita:——



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 100 Cic. Luc. 102 () >>Cic. Luc. 104

Powered by PhiloLogic